monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55 > 216 > sectio 3 > sectio 16 > sectio 106 > 7 > 21 > 9 > CAPUT XIII. > sectio 2 > sectio 23 > sectio 92 > sectio 25 > sectio 8 > sectio 77 > sectio 24 > 84 > sectio 22 > sectio 31 > sectio 1 > 3 > sectio 108 > sectio 49 > sectio 93 > 3 > 11 > sectio 35 > sectio 93 > sectio 10 > sectio 100 > 3 > sectio 169 > 1 > 9 > 2
Cassianus, Collationes, 3, 20, PRIMUM. De abbatis Pinufii humilitate et latendi studio. <<<     >>> III. Interrogatio de poenitentiae fine et satisfactionis indicio.

CAPUT II. De adventu nostro ad abbatem Pinufium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium compulisset, summo eum affectu ac desiderio perquirentes, tanta eius sumus gratia atque humilitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas, etiam cellulae suae, quam in extrema horti parte construxerat, honoraret hospitio.
2 Ubi cum satis ardua atque praecelsa cuidam fratri monasterii Regulam subeunti coram omnibus in synaxi fratribus praecepta tradidisset (quae in quarto, ut praediximus, Institutionum libro quanta potui brevitate complexus sum), tam incomprehensibilia nobis tamque mirifica verae abrenuntiationis culmina videbantur, ut nullo modo illuc humilitatem nostram crederemus posse conscendere.
3 Igitur desperatione deiecti, et ipso etiam vultu intimam cogitationum amaritudinem non celantes, ad beatum senem, satis anxia mente recurrimus; cui protinus causam tantae moestitudinis inquirenti, abbas Germanus, graviter ingemiscens, ita respondit.